SALERNUM

SALERNUM
I.
SALERNUM
Picentinorum oppid. in Italia, an a duobus rivis Sale et Erno? Archiepiscopal. in clivis fertilissimis situm. Nunc regni Neapolitani caput Principatus citerioris cum arce et portu capaci, in ora maris Tyrtheni 28. milliat. a Benevento in Meridiem uti a promontor. Mineryae in Ortum. Hinc sinus Paestanus ei adiacens Golfo di Salerno vulgo. Capt urbs est a 40. Normannis, circa A. C. 1016. quibus Henricus II. Imperator multa Ioca tradidit. Sigon. excisa ab henrico VI. Imperatore secundô contra Tancredum bellô, quod huic Salernitani Constantiam Imperatoris uxorem prodiderant, unde prima expeditio irrita facta, A. C. 1191. Factâ hîc exscensione Solimannus Imperator A. C. 1552. aliquot milia captivorum abduxit, Thuan. l. 2. Eius meminit. Lucanus l. 2. v. 425.
Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni
Culta Siler. ------ ------
Silius l. 8. v. 583
Ille et pugnacis laudavit tela Salerni.
Horatius l. 1. ep. 15. v. 1.
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni.
Titulô principis et Academiâ, in qua Trotusa et Rebecca-Guarma eminuerunt, scriptis inclitae, gaudet, praecipue vero studiô medicinae insignis est: Cuius Doctores librum conscripserunt, cui titulus Schola Salerni, vel Salernitana, ac Anglorum Regi dieârunt, non Henrico Octavo, ut quidam putant: Sic enim commentarius Arnold. Villanovani (qui floruit A. C. 1313.) antiquior esset librô ipsô. Videtur itaque inscriptus fuisse Richardo secundo, sive Iduardo primo, qui cum Terram sanctam versus peregrinarentur, forte ad locum hunc pervenerunt, et Professores eius honorario asiquô emolumentô adornârunt. Nic. Lloyd. Caetrum inter Lucernas, Salernitana quoque celebris, cuius inscr. Snlerni in aede Episcopali, ahnotante Iac. Sirmondo Iesuitâ eruditissimo, sic habet; Have. Septima. sit. tibi. terra. levis. Quisque. huic. tumulo. posuit. sic. ardente. Lucernam. Illius. cineres. aurea. terra. tegat. Ubi ardontem omnino ab Auctore scriptum, m. vero vel ab Opifice omissum, vel carieillius partis vetustate corrosum, vel quavis alia de causa deletum esse, iudicat Fortum. Licetus de Luccrnis Antiqq. l. 1. c. 21. Quod tamen non videtur, cum Inscriptio metrica sit, ardentem autem metro non quadratet: adde quod ardente ad tumulo referripossit, qui propter Lucernam ardens, per translationem, dictus est. Vide quoque Gruterum in Inscript. Gutherium, iterumque Licetum l. 2. c. 19. Scholam Salernitanam praesatam seu, ut in veterib. codicibus inscribitur, Mediclnan Salenitanam, sive de conservanda hona valetudine; item Regimen Sanitatis Salerni, vel etiam Florem Medicinae, scripsit, nomine Collegii ibidem Medici, versibus Leonmis, Iohannes de Mediolano, qui claruit A. C. 1100. videtutqurue is liber auctior fuisse initiô, nempe versum 1239. sicut a Ioh. Georgo Schegkio in Bibl. proditum est. At in vulgatis libris solum 373. repetiuntur. Sunt tamen qui habeant 664. vel eriam 1096. Anglorum is Rex, cui opus i dedicatum, forte Robertus fuit Normanniae Dux primogenitus Gulielmi Nothi sive Conquaestoris, Normanniae Duvic primo, dein Angliae Regis: ac scriptum videtur, cum is Robertus e Palaestina in Apuliam rediisset, et ob sistulame vulnete venenato, de ea et valetudine tuenda, consuluisset Salernitanam scholam. Noc obstat, quod liber hic inscribatur Anglorum Regi, at Robertus non regnavit in Anglia. Nam Regnum ei debitum, quod, eô absente, minor natu frater Guilielmus Rufus occupavit: Dequo pluribus agit Ranatus Moreau in Prolegomenis Animadversionum eruduarum, quibus hoc opus illustravit, Gerh. Ioh. Vossius de Philosophia c. 12. §. 37. Coeterum prodiit Principatus Salermanus, ut et Capuanus, a Principatu Beneventano (in quo Principis tinilum, ut honorarium seu potius feudalem titulum, in Italia, primus invexit Arechis Dux, uti scrbit Leo Ostiensis l. 10. c. 10.) Cum enim Siconolfus, Siconis Principis Beneventi fil. et Sicardi Principis frater, Salernum et Capuam Radelchiso Principi ademisset, Ludovicus II. Imperator in Italiam veniens A. C. 851. pulsis et profligatis Saracenis, quo. uterque Principum in auxilium evocaverat, totam Beneventi provinciam inter Ledelchum et Siconolfum aequô discrimine partitus est; quâ quidem partitione Salcrnum et Capud Siconolfo cessêre. A'quo coeteri, qui Salerno imperavêre, Principes Salcrni appellati sunt, quô Principatu postmodum iterum divisô, Capuanus Principarus cmersit, utrôque tandem ad Tancredi Normanni familiam et ad Siculos devolutô. Vide constantinum Porphyreg. de Adm. Imp. c. 27. et Car. du Fresne, in voce Princeps.
II.
SALERNUM
locus Galliae in Arvernia superiore cum titulo Baroniae, vulgo Salers. Item in Volcis Tectosagibus, pagoqueve Tolosano, unâ tantum literâ diversus, dicitur enim Salcrum. Hadr. Vales. Notit. Call.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Salernum — Salerno …   Deutsch Wikipedia

  • Dimora Salernum — (Салерно,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Indipendenza 38, 84121 Салерно, Италия …   Каталог отелей

  • САЛЕРН —    • Salernum,          Σάλερνον, город в южной части Кампании при Пестском заливе. На холме, у подошвы которого был построен С., находилась небольшая крепость castrum Salerni. Liv. 32, 29. В 194 г. до Р. X. С. сделался римской провинцией (Liv.… …   Реальный словарь классических древностей

  • Anatomy — • The science of the form and structure of living beings Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Anatomy     Anatomy     † …   Catholic encyclopedia

  • Salerno — Infobox Settlement official name = Salerno established title = established date = nickname = motto = website = http://www.comune.salerno.it image seal size = 85px map caption = Location of the city of Salerno (red dot) within Italy. mapsize =… …   Wikipedia

  • Salerno — /seuh lair noh, lerr /; It. /sah lerdd naw/, n. a seaport in SW Italy: taken by U.S. forces September 1943. 161,598. * * * City (pop., 2001 prelim.: 144,078), southern Italy. Located on the Gulf of Salerno, it was founded by the Romans in 197 BC… …   Universalium

  • CAPUA — I. CAPUA totius olim Campaniae urbs praestantissima, quam Vulturnus amnis interfluit. Diodorus eam M. Genutiô Agrippâ, et Curtiô Chilone Consulib. conditam tradit, ab Oscis. Liv. l. 4. c. 37. a Capy Samnitum Duce dictam existimat. Alii a Falcone …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COLONIA Trajana — et Colonia Ulp. Trai. in nummo Ulpii Traiani Aug. ab Auctore suo dicta, alias quoque Ulpia castra. Hîc legio Tricesima Ulpia Victrix, Dioni et veter. inscriptionibus ac Ptolemaeo etiam nota hiemavit, sub Constantino M. quae antea in castris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nigel de Longchamps — Nigel de Longchamps, also known as Nigel Wireker, (fl. c. 1190, died c. 1200), was an English satirist and poet of the late twelfth century, writing in Latin. He is known to have been a monk of Christ Church, Canterbury, from 1186 to 1193, and… …   Wikipedia

  • Schola Medica Salernitana — A miniature depicting the Schola Medica Salernitana from a copy of Avicenna s Canons The Schola Medica Salernitana (Italian: Scuola Medica Salernitana) was the first medieval medical school in the cosmopolitan coastal south Italian city of… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”